- MURINA
- I.MURINAapud alcuinum Poem. de Carolo M. muris Pontici exuviae, vide supra Mures Moscovitici.II.MURINAseu MURINES (quod vide) inter potûs genera matronispermissa, quorum A. Gellius memeinit l. 10. c. 23. Graecis μυρίνης ῏οινος, vinum erat unguentô temperatum, vel cur superinfundebant unguentum, τῷ μύρῳ κεκραμένον. Scribebant quoque Μυῥρίνης, geminatione sollenni caninae literae, ut Salmas. in quit, qua de re etiam videndus Hadr. Iunius Animadvers. l. 5. c. 19. unde Oiselius Plinium, Murrinum quasi murrâ conditum, interpretantem, reprehendit, cum sic vinum amarum esset: Potio enim haec dulcis, ideopque nectar Graecis dicta est, teste Festô, qui Murratum tamen vinum cum Myrrino confundit. Plautus in Pseudolo, Actu 2. sc. 4.Quod si opus ut dulce promat, id ex se, ecquid dabit? Ch. Rogas?Murrhinam passum, defrutum, melinam mel cuiusmodi.Quibus versibus subicit Plin. l. 14. c. 13. Quibus apparet, non inter vina modo murrhinam, sed inter dulcia quoque nominatum. Exstat quidem mentio, apud Dioscoridem vini murrâ conditi, cum pipere, iride et anetho, sed medicamentum illud potius ducendum dicendumque, quam vinum. Neque vero mustum sci condiebatur, sed vinum. At in aromatitem vel μυῥρίνην, nihil myrrhae addebatur, et mustum, non vinum, sic condiebatur. Unde semper dulce manebat, speciebus aromaticis dulcedinem ei suam servantibus. Scaliger in Theophr. de causis plantarum l. 6. c. 9. ex myrti baccis confectum voluit. Sed Hesych et Pollux μύρῳ κεκραμένον οἶνον, fuisse itidem docent. Addit Festus, Quidam id dici putant, ex genere uvae, Murrinae nomine. Meminit quoque Murrhinae Fabius Doslenus, antiquus Poeta,Mittebum vinum pultem, Murrhinam etc.Et certe unguentorum oblectatio in vino olim quaesita, non solum in capitibus ungendis, sed et in factitio vino, cuiadmixtum unguentum, ut testatur Catullus Epigr. 67. v. 82.Quam iucunda mihi munera liber onyx.Vester onyx, castô colitis quae iura cubili.Et Horat. l. 4. Od. 12. v. 16.——— Nardo uma mereber.Nardi parvus onyx elciet cadum, etc.Vide Iac. Oiselium ICtum in Gelliilocum. Thom. tamen Dempster. aliique Murinam seu Murinum vinum, cum Murrhata potione, de qua cautum XII. Tabb. ne mortuo indatur, idem saciunt. In quae verba scribit Festus, Murrhatâ potione usos antiquos fuisse, eiusque rei indiciumesse, quod etiam Aedilesper supplitationes Diis addant ad pulvinaria. Sed nec Hier. Mercurialis, Medicus Patavinus celebris, in variis Lect. de Murrhina, quam cum Murrhata similiter eandem habet, quid potionis id fuerit, satis explicat, saltem addit, fuisse artisicialem quandam potionem, veterum tempestate vulgatissimam, a posterisautem intermissam, unde vix eius nomen remanserit. Interim magnô sumptu confectam fuisse, ex Lege paret. Meminit prisci ritus Augustin. Confessl. l. 6. c. 2. Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panes et merum attulisset. Paucisque interiectis, Quia illic parentalia superstitioni gentilium essent similima. Et in sequenti versu apud Plinium loci, nempe l. 14. c. 13.Panem et polentam, vinum, Murrhinam:côdem respici, credit Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Fr. Gouldmannus Murinam, ule ut alii scribunt Murrhinam, item Myrinam et Myrrhinum, interpretatur Angl. a Princely Kind of wine mixt with myrrhand spices, wine worth the asking for, Nectar. Item Sweet meats as Hippocras or spiced wine, Diction. Lat. Angl. Aliud omnino erat Vinum murratum, ἐσμυρνισμένον, quod e more Iudaeorum, ducendis ad supplicium, vel in loco supplicii iam consistentibus, propinabatur, uti ex historia Passionis Dominicae novimus. Vide infra in ea voce; et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 709. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.